monumenta.ch > Seneca Maior > sectio 21

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Seneca Maior, Controversiae, 2, 1, 21
hoc loco belle videbatur dixisse: si animum patris intellegis, dat tibi notam reconciliandi suos: negat se solitudinem pati posse. cum inutilem esse sibi diceret, paupertatem laudavit, in divitias invectus est: dixit [si] posse se divitiis corrumpi, quibus corrumpi posset exercitus. cum in divitias inveheretur, dixit: aiunt multa vitia divites habere istos, et hoc gravissimum: suos non amant. nec est, quod quisquam se putet satis firmum ad repellenda vitia: contactu ipso nocent transeunti. (Ti)meo, ne peccare discam: ecce tu quam cito abdicare didicisti! dixit futurum, ut diviti displiceret propius inspectus: ipsum amorem paupertatis ab illis fastidiri. dixit futurum, ut abdicaretur: sic adoptatus placuerim? ego nec meo placeo. adiecit et periculosam sibi futuram adoptionem in domo suos dominos desiderante, tota familia expellere insitivum heredem cupiente.